HOME
 
CHI SIAMO
 
PUBBLICAZIONI
 
AUTORI
 
PERIODICI
 
DIDATTICA
 
LESSICO
 
BIBLIOGRAFIA
 
RECENSIONI
 
EVENTI
 
ADMIN
 
CREDITS
Vai all'indice di questa sezione

GIOVANNI ARCA


Cagliari, Centro di Studi Filologici Sardi/Cuec, 2005
Barbaricinorum libelli
Giovanni Arca

DE BARBARICINORUM ORIGINE

(liber primus)

Quatuor sunt in hac insula Barbaricinorum regiones: Barbaria Lolai, Mandrolisai, Belvi, Seuli, antiquissimae sane et generis nobilitate insignissimae; nam non a Gallis ceu Corsis, feris ac barbaris nationibus provenere, a quibus est nostra illa septemtrionalis infecta regio, sed // ab antiquissimis nobilissimisque Troianis atque Thespiadum manu quae propius aberant a rerum ortu. Suam primam duxerunt originem a Iolao Iphicli filio Herculisque nepote qui tam multa pro Sardorum dignitate effecit. Fuerat hic missus ab Hercule in Sardiniam cum magna Thespiadum copia ut eos conderet populos quos nunc Barbaricinos et a se nominaret Iolenses conditosque ornaret. Totam hanc narrat historiam Diodorus Siculus de Hercule verba faciens: "Ad Herculis redeamus gesta. Peractis ab eo laboribus responsoque a diis accepto conferre plurimum ad consequendam immortalitatem coloniam ad Sardos ab eo mitti filiosque ex Thespiadibus susceptos coloniae praefici duces, Iolaum nepotem cum filiis (adolescentiores enim erant) destinavit etc.".

 
Centro di Studi Filologici Sardi - via dei Genovesi, 114 09124 Cagliari - P.IVA 01850960905
credits | login | Informativa sulla privacy |