HOME
 
CHI SIAMO
 
PUBBLICAZIONI
 
AUTORI
 
PERIODICI
 
DIDATTICA
 
LESSICO
 
BIBLIOGRAFIA
 
RECENSIONI
 
EVENTI
 
ADMIN
 
CREDITS
Vai all'indice di questa sezione

CONDAGHES


Cagliari, Centro di Studi Filologici Sardi/Cuec, 2002
Il Condaghe di Santa Maria di Bonarcado
Condaghes

[c. 1r]
CONDACE SANCTE MARIE DE MONARCANTO.
IUDEX CON[STAN]TINI

1IN NOMINE DEI patris et filii et spiritu sancti. Amen. Ego iudice Gostantine de Arborea […………] simul [cun] uxore mea donna Anna s[econdum consilium archiepiscopi mei [Ho]mo [dei per remedium anime mee et pro remissione omnium peccatorum meorum et pro salute f[iliorum] meorum compono dispono assigno et facio istud condace et istud cenobium ad honorem individue Trinitatis et intemerate virginis Dei genitricis Marie et omni ambiguitate remo-ta [con]stituo ad degendos inibi servos Dei sub regulari tramite sanctissimi ac reverendi patris Benedicti, qui serviant Deo omnipotenti die ac nocte quamdiu hec duraverit vita. 2Nunc autem cognitum sit omnibus tam fratribus meis quam cunctis affinibus, consentiente et collaudante || [c. 1v] prelibato archiepiscopo meo Homodei, quod ego omnino trado hoc monasterium sub ditione et iure et potestate et regimine et disciplina abbatis sancti Zenonis episcopus sub tali condi tionem 3ut abbati sancti Zenonis omni tempore mittant in hoc monasterio de suis monachis qui regant illud et ordinent et lavorent et edificent et plantent ad honorem Dei et sancte Marie et sancti Benedicti et sancti Zenonis et per manus illorum ordinetur prepositus, quem ipsi eligent, cum voluntate et aprobatione successorum meorum, desisto atque condono.

 
Centro di Studi Filologici Sardi - via dei Genovesi, 114 09124 Cagliari - P.IVA 01850960905
credits | login | Informativa sulla privacy |