HOME
 
CHI SIAMO
 
PUBBLICAZIONI
 
AUTORI
 
PERIODICI
 
DIDATTICA
 
LESSICO
 
BIBLIOGRAFIA
 
RECENSIONI
 
EVENTI
 
CREDITS
Vai all'indice di questa sezione

GIOVANNI FRANCESCO FARA


Cagliari, Monteverde, 1838
De chorographia Sardiniae
Giovanni Francesco Fara

Varia pro temporum varietate Sardinia sortita est nomina. Prius a Graecis Ichnos, mox a Timaeo Sandaliotis, a Myrsilo Ichnusa, et a Beroso Cadossene fuit appellata, ut Plinius, Solinus, Bergomensis, et Annius Viterbiensis tradidere. Fuit autem iis nomininibus donata ob formam, quam habet, humani vestigii; ut post Sallustium Nonnius, Isidorus, et A. Gellius scripsere. Unde Claudianus (De Bello Gildonico) cecinit Humanae speciem plantae sinuosa figurat Insula…et Silius Italicus (L. De Bello Punico)…terras Enormes cohibet nudae sub imagine plantae; Inde Ichnusa prius Grais memorata colonis. His demum nominibus obliteratis, Sardiniae nomen, quod hucusque retinet,a Sardo Herculis filio consecuta est, ut referunt Pausanias, et Leonicus, et cecinit idem Silius Italicus (ibidem) Mox Libici Sardus generoso sanguine fidens Herculis ex sese mutavit nomina terrae. Et Caludianus (ibidem) Insula Sadiniam veteres dixere coloni.

 
Centro di Studi Filologici Sardi - via dei Genovesi, 114 09124 Cagliari - P.IVA 01850960905
credits | Informativa sulla privacy |